HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXXVIII: Determinat quando beatus Petrus sedit Antiochiae, et quando Romae

#Gal. II

Potest autem quaeri, quo tempore sederit Petrus in sede Antiochena. Constat enim, quod sedit Antiochiae septem annis in sede episcopali, quod necessario de septem illorum, et quatuordecim oportet intelligi, qui a passione Domini fluxerunt, usque ad ejus promotionem in sedem Romanam. Post septem autem annos, quibus sedit in sede Antiochena, consilio Domini de Jerusalem ascendit Romam, sed in ascensu transiit per Antiochiam, ut confirmaret subditos suos in fide. Et ut habetur in Chronicis, substituit Eudochium in sede Antiochena. Et in hoc transitu per Antiochiam redargutus est a Paulo, quia comedens cum quibusdam fratribus de Judaea, timens eos molestare, discernebat cibos, et ita cogebat gentes judaizare. Unde Paulus ait: Cum venisset et Cephas Antiochiam in faciem ei restiti.